Genesis*

Caput 14: Versus 2-13

Balae.HIERON.Hebraicedevoratiodicitur. Tradunt Hebraei hanc alibiSalissamdici, etvitulam consternantem,quod tertio terrae motu absorpta sit. Et ex eo tempore quo Sodoma et Gomorrha, Adame et Seboim divino igne sunt subversae, illaparvulanuncupetur. Segor enim transfertur in parvam, quae Syra linguaZoaradicitur. Vallis autem Salinarum, in qua fuerunt putei bituminis, post Dei iram et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est. quod a Graecis stagnum Asphalti, id est bituminis, dicitur.Mystice. Quatuor reges quinque superant, dum contrariae potestates quinque sensibus corporis abutentes vitiis illaqueant et captivant.Allegorice. Tales reges superant primum Bara, qui interpretaturmalitiavelcreatura,et est rex Sodomorum, id estcaecitatis,velpecudis silentis,cum eis qui in vetusta malitia perseverant, more pecudum caecitatem libidinis sequi persuadent. Vincunt et Bersa, id estin angustia constitutum,regem Gomorrhae, id est populi tumentis et seditiosi, cum eos qui curis saeculi angustiantur ac nefas rapinae agere non formidant, obruunt et prosternunt. Vincunt quoque Sennaab regem Adamae, id estterrenae,cum eos qui terrena tantum sapiunt in luxuria permanere hortantur, ut dicant:Comedamus et bibamus, cras enim moriemurI Cor. 15.Vincunt Semeber, qui interpretaturibi perditio,et est rex Seboim, id estcinguli maeroris,cum per iracundiam et invidiam incautos decipiunt; unde Job 5:Stultum interficit iracundia, parvulum occidit invidia.Regem quoque Bale vincunt, cum pusillanimes in desperationem mittunt; Bale namque interpretaturpraecipitatiovelabsorbitio:ad hoc maxime diabolus certat ut post lapsum peccati in desperationem mittat.
(* Traductions européennes)