

Genesis*
Caput 16: Versus 13
Vocavit autem Agar.Recte nomen ejus ita vocavit, quia gratuito consulit miseris et humiles consolatur. Unde:Tu laborem et dolorem consideras, et tibi derelictus est pauper,etc.Profecto hic vidi posteriora videntis me.Tale est illud:Videbis posteriora mea, nam facies non apparebit tibi.Non enim homo videbit faciem meam et vivet[Exod. 33].Illam enim manifestationem sapientiae Dei nemo potest videre et vivere. Ipsa est species ad quam suspirat qui Deum diligit toto corde, tota anima, tota mente: ad quam contemplandam, etiam proximum diligendo sicut seipsum, quantum potest, aedificat. Posteriora vero ejus, id est, incarnationem ejus, quam assumpsit postremis temporibus, nunc per fidem et dilectionem desiderando contemplamur, et in futuro aeterna contemplatione fruemur.