Genesis*

Caput 16: Versus 2-11

Ingredere ad ancillam,etc.HIERON.Nota diligenter quod procreatio filiorum in Hebraeoaedificatiodicta est, etc., usque ad tanquam per angelum lata in gratiam redeat et se subjiciat.RAB.Hae duae mulieres sunt duo Testamenta: Agar, Vetus, quod in Synagoga Judaicum populum servituti nutriebat obnoxium; Sara, Novum, quod populum Christianum in libertatem fidei generavit. Multiplicati sunt ancillae filii, ut non numerarentur prae multitudine, qui supra arenae comparantur. Ipse ergo populus ferocitate sua aemulus, et omnibus bonis contrarius, et maxime cum Christianum populum toto orbe invidia stimulante persequitur, et longe lateque dispersus, vagando et negotiando omnibus est onerosus.
(* Traductions européennes)