

Genesis*
Caput 2: Versus 21
Immisit ergo Dominus,etc.[ISID. ex Aug., ut supra, c. 13, 14]Mystice. Non possunt haec corporeis oculis videri. Sed quanto quis a visibilibus ad secreta intelligentiae quasi obdormiendo secesserit, melius et sincerius videt, etc., usque ad et Ecclesiae referenda.[AUG., lib. X de Gen. ad litt., c. 1]Qui putant animam ex anima, etc., usque ad quam de viro fuerat dictum.[AUG., ibid., c. 19, 20]Si quaeratur unde accepit animam Christus, mallem audire meliores et doctiores; etc., usque ad quibus quid responderi possit, nondum mihi occurrit.Immisit ergo Dominus soporem,etc.[GREG., Moral., l. 30, tom. 2]Culmen contemplationis non attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessemus: nec nos ipsos intuemur, ut sciamus in nobis aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur, nisi ad secretum silentii recurrentes, ab exteriori perturbatione sopiamur. Quod bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit. Qui enim ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit, et tunc intelligit in seipso aliud esse quod regere debeat, tanquam vir; aliud quod regatur, tanquam femina.