Genesis*

Caput 2: Versus 25

Erat autem uterque nudus.AUG.Si Dei verbis vel cujuslibet prophetae aliquid dicitur, quod ad litteram absurdum videtur et ideo figurate dictum, ob significationem tamen dictum esse non est dubitandum. Corpora vero duorum hominum in paradiso nuda erant, nec erubescebant, quia nullam legem in membris senserant legi mentis repugnantem, quae inobedientiam secuta est. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum.AUG., de Civ. Dei, l. 14, c. 17, tom. 7, col. 425Merito libidinis maxime pudet, etc., usque ad reddiditque confusos.RUPERT.Non erat hoc ignominiae, sed honoris, quod nudi erant: non erat insipientiae, sed securitatis, quod nuditatem suam non erubescebant. Quid enim? nunquid hoc a factore suo accepit, quod confusibilis et verenda est factura Dei? Aut nunquid confusionem hujusmodi natura, et non potius conscientia facit? Est quidem quasi in naturam versum hoc tormentum confusionis: verumtamen non ex conditione primaeva, sed ex juniore culpa origo ejus pullulavit. Etenim idcirco nuditatem nostram erubescimus, quia conscii nobis sumus quantam infirmitatem, imo quantam adversum nos rebellionem carnis nostrae portamus. At vero tunc sana erat cordis conscientia, quippe quam nulla sollicitabat oculorum concupiscentia; siquidem concupiscentia carnis poena est peccati, qua praecedens punitur superbia mentis. Deus, inquit Scriptura, fecit hominem rectum. Rectitudo autem hominis in eo est ut carni spiritus, ut pote inferiori superior, praesit et imperet: medius namque inter Deum et carnem suam rationalis spiritus hominis positus est, ut Deo pareret et carni imperaret. Quem ordinem quia prior ille turbavit et rupit, abjiciendo praeceptum Dei: subditus est, qui erat superior, spiritus infimae carni, ut justa poena inferiori subjaceat, qui superiori recte subesse contempsit. Hinc illa confusio faciei de conscientiae secretis ad publicos oculos prorumpens, et sub misera velamentorum solatia poenalem ignominiam ire compellens. Haec, inquam, infirmitas vel rebellio carnis nondum erat: bene igitur nudus erat uterque et non erubescebant, quia quod erubescerent non habebant. Illa nuditatis securitate perdita, nos ingemiscimus, eo quod gloria et honore spoliati et panniculis obvoluti simus. Nam ita vestiti vere incedimus nudi, etiamsi, quod impossibile est, sic vestiamur sicut vestiuntur lilia agri. Etenim nec Salomon in omni gloria sua vestitus est sicut unum ex his. Si, inquam, vestiri possimus sicut haec vestiuntur, sic quoque spoliati et nudi sumus. Unde Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Nunquid enim quando fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui, tunicis operientur et palliis? Non utique, sed ad gloriam factoris sui, quaecunque illis fuerint vasa misericordiae, mutuis cum gloriae aspectibus patebunt, foris fulgidi, et intus jucundi; corpore integri, et animo laeti; corpore, inquam, simul et anima beati.Erat autem uterque nudus,etc.ISID., in Gen., ex Aug. de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 15Quod nudi erant et erubescebant, etc., usque ad quia in consensu rea tenetur conscientia.
(* Traductions européennes)

Bible Française

25 L'homme et sa femme étaient tous deux nus, mais sans éprouver aucune gêne l'un devant l'autre.

Parole de Vie

25 L'homme et sa femme sont nus tous les deux. Mais ils n'ont pas honte l'un devant l'autre.

Louis Segond (Nouvelle)

25 Ils étaient tous les deux nus, l'homme et sa femme, et ils n'en avaient pas honte.

Français Courant

25 L'homme et sa femme étaient tous deux nus, mais sans éprouver aucune gêne l'un devant l'autre.

Colombe

25 L'homme et sa femme étaient tous les deux nus et n'en avaient pas honte.

TOB

25 Tous deux étaient nus, l’homme et sa femme, sans se faire mutuellement honte.

Segond (Originale)

25 L'homme et sa femme étaient tous deux nus, et ils n'en avaient point honte.

King James

25 And they were both naked, the man and his wife, and were not ashamed.

Reina Valera

25 Y estaban ambos desnudos, Adam y su mujer, y no se avergonzaban.