

Genesis*
Caput 2: Versus 9
Produxitque Dominus lignum etiam vitae.[AUG., Ibid., c. 4]De sapientia dicitur:Lignum vitae his est qui apprehenderint eam.Sed est Hierusalem aeterna in coelis, etc., usque ad quae res suis temporibus gestas narravit.Lignum etiam vitae,etc.[BEDA, in Hexaem., tom. 3, col. 13]In altero hominis signum obedientiae quam debebat: in altero sacramentum vitae aeternae, quam obediendo mereretur. Lignum vitae dictum, quia divinitus accepit, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur, nec ulla infirmitate vel aetate in deterius vel in occasum laberetur.[STRAB.]Historice.Lignum vitae hanc naturaliter virtutem habebat, ut qui ex ejus fructu comederet, perpetua soliditate vestiretur, nulla infirmitate, vel anxietate, vel senii lassitudine, vel imbecillitate fatigandus.Lignumque scientiae boni et mali.[AUG. ubi supra, c. 6]Erat corporale sicut aliae arbores, nec cibo noxium, etc., usque ad quae transgressionem secuta est.Lignum scientiae boni et mali.[AUG., lib. II de Gen. contra Manich., c. 10]Animae medietas et ordinata integritas signatur, quod in medio paradisi plantatum, et scientiae boni et mali dictum: quia anima, quae debet in Deum extendi, si Deo deserto ad se conversa fuerit, et potentia sua sine Deo frui voluerit, poena sequente experiendo discit quid sit inter bonum quod deseruit, et malum quo cecidit: et hoc erit ei gustasse de ligno scientiae boni et mali.