Genesis*

Caput 24: Versus 61

Igitur Rebecca,etc.GREG.Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quae ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiae spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non praedicarent.Qui festinus,etc. Festinus puer ad dominum redit, quia praedicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi praebent.
(* Traductions européennes)