Genesis*

Caput 26: Versus 14-16

Ob haec invidentes,etc.ISID.Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque adibimus.Puteos et obstruxerunt,etc.GREG.Moraliter. Saepe cum verbis divinis intendimus, daemonum insidias gravius toleramus; quae menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimae visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturae alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinae scientiae aquam tollunt, unde psal. CXVIII:Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini.
(* Traductions européennes)