Genesis*

Caput 26: Versus 22-25

Latitudo.In HebraeoRehobot,latitudines.Unde probatur illud quod supra cap. X dictum est:Ipse aedificavit Ninivenetrabooth,id est, plateas ejus.Nunc dilatavit,etc. Dilatatus est Isaac, et replevit omnem terram scientia Trinitatis: et in toto orbe latitudinem Ecclesiae collocavit, prius tamen in Judaea notus, et in Israel nominatus: posteain omnem terram exivit sonus eorumPsal. 18,id est apostolorum, qui per universum orbem foderunt puteos,et aqua omnibus ostenderunt baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sanctiMatth. 18.Puteos Abraham, quos aperuit, sic vocavit sicut pater ejus: Moses enim et prophetae apud nos suis nominibus appellantur, nec horum mutantur vocabula puteorum.
(* Traductions européennes)