Genesis*

Caput 27: Versus 42

Nuntiata sunt haec Rebeccae,etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur,Nuntiata sunt haec.Ex quo patet quod Esau praedictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis.Quae mittens et vocans Jacob,etc. Ut induceret eum ad dandum locum irae et recedendum ad tempus. Sequitur:Cur utroque orbabor filio?etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me.Dixit quoque Rebecca,etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens.Taedet me,etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur.Si acceperit Jacob uxorem,etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem.
(* Traductions européennes)