Genesis*

Caput 27: Versus 41

Dixitque in corde suo.Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt haec nuntiata Rebeccae? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judaeorum, per spiritum consilii praeceptum est apostolis ut, relicta Judaea, transirent ad gentes.Venient dies luctus,etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo.DIOD.Quod autem scriptum est,dixit Esau in corde suo,significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
(* Traductions européennes)