Genesis*

Caput 28: Versus 19-21

Appellavitque nomen urbis Bethel.,etc.HIER., de locis Hebraicis.Ab eo quod dictum est,quam terribilis est locus iste,etc., loco nomen imponit Bethel, id estdomum Dei,qui ante Luza vocabatur, id est,nuxvelamygdalum.Unde ridicule quidam verbum Hebraicumulam,nomen urbis esse putant: cumulaminterpreteturprius.Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquae vero scripturae verboulamvelolamplenae sunt, quod nihil significat nisipriusvelante vestibulum,velsuperliminare,velpostes,etc.
(* Traductions européennes)