Genesis*

Caput 3: Versus 1-4

Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus,etc.AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3Alii,prudentissimus,translative dictum. Quidam codices habentsapientissimus,non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animae rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo.Sed serpens,etc.STRAB.Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis.Qui dixit ad mulierem.AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim.Inexcusabilis est praevaricatio mulieris, quia memor erat praecepti Dei. Oblivio tamen, etc.,usque ad haecc. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum praestans bonis, multa etiam largiens malis.Cur praecepit,etc.STRAB.Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita.Cur praecepit,etc.GREG. Moral., l. 23, tom. 2Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur aeterna supplicia. Spondens siquidem gloriam praesentis vitae, dicit:Gustate, et eritis sicut dii,et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinae sententiae conatur amovere, quodammodo dicit:Cur praecepit vobis Deus?AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3Quaeritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima.Ibid., c. 5Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se praesumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere.Ibid., c. 18Haec quaestio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum.Ibid., c. 16Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus praescientiam de seipsis?Ibid., c. 14Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit.Ibid., c. 21Sed non frustra putandum est ab ipso creaturae exordio, etc., usque ad praevidens quanta de illo sua bonitate esset facturus.Ibid., c. 22Initium autem figmentidicitur, etc., usque ad ut homines malos.Ibid., c. 23Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt.GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.
(* Traductions européennes)