Genesis*

Caput 3: Versus 17-18

Maledicta terra,etc.AUG. ibid., c. 38Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quae erat in paradiso teneretur indubitanter constat.STRAB.Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos haec scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili poena plecterentur. Ipse vero Cain, quia primae praevaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur:Maledictus eris super terram,etc.AUG.Terrae maledixit, non aquis, quia homo de fructu terrae contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terrae contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali.Maledicta terra in opere tuo.GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit.In laboribus,etc.RAB.Spinae antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quaecunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adae extrinseca poena imponitur:Maledicta terra in opere tuo;mulieri vero intrinseca, cum dicitur:Multiplicabo aerumnas tuas,etc., quia seducta seduxit virum.
(* Traductions européennes)