Genesis*

Caput 4: Versus 1

Adam vero,etc.AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiae, etc., usque ad sed post in exsilio generata.Concepit et peperit,etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretaturpossessio.Alii futuram civitatem quaesituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretaturluctus,et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicituragricola,id est, terrenis operibus incumbens; Abel veropastor ovium,simplicitatem scilicet et innocentiam diligens.Allegorice.ISID., in Gen.Duo filii Adae duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.
(* Traductions européennes)