Genesis*

Caput 7: Versus 1-3

Dixitque Dominus,etc.Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena,etc.RAB.Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Noe de arca haberet quid immolaret et manducaret.ISID. in Gen.Ex omnibus animantibus,etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus.AUG. in Gen.Quaeritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Noe et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Noe sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.
(* Traductions européennes)