Genesis*

Caput 7: Versus 11-14

Anno sexcentesimo,etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquae diluvii, quia sexta aetate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter aeternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur.Cataractae.Fenestrae, nubes scilicet, quae sunt apertae, ut inde insolitae et majores pluviae funderentur. Cataractae vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur.RAB.De arca solet quaeri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quae ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Aegyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.
(* Traductions européennes)