Genesis*

Caput 7: Versus 7-9

Ingressus est Noe et filii ejus, uxor,etc.RAB.Notandum quod seorsum ingreditur in arcam Noe cum filiis suis, et uxores eorum seorsum. Ideo distincte dicitur:Ingressus est Noe et filii ejus,et distincte additur,uxor ejus et uxores filiorum ejus.Mixtim autem viri cum mulieribus egressi sunt, sic enim scriptum est:Egressus est Noe et uxor ejus. Tempus enim amplectendi et tempus abstinendiEccli. 3.
(* Traductions européennes)