

Genesis*
Caput 8: Versus 14
Mense secundo.[STRAB.]Historice.Id est, Maio, Noe annum fecit in arca, et ipsa die qua ingressus fuerat, egressus est. Ingressus es enim vicesima septima die mensis secundi; num dicit quia egressus est septima et vicesima die ejusdem mensis. Sed sciendum est quia si praesenti diei addantur undecim, qualis luna hodie est, talis erit post annum ipsa die. Quando ergo Noe ingressus est, decima septima luna, vel septima decima dies mensis secundi fuit. Ideo post annum undecim additis, fuit vicesima septima dies et decima septima luna.Mense secundo,etc. Mystice. Sicut supra dictum est, decima septima die sexcentesimi anni aquis diluvii terra madefacta est, sed vigesima septima die secundi mensis arefacta est, quando praeceptum est ut de arca egrederentur, et pactum acciperent, ne ultra aquis diluvii perirent. In quo intelligi potest quia per decem et septem[sicut supra]status inchoantium significari potest, quando vitiis abrenuntiatur; per viginti septem promotio perfectorum in consummatione virtutum. Si enim decem et septem decem addas, fiunt viginti septem. Si enim decem praeceptis quibus peccatis renuntiatur, evangelicam perfectionem adjicias qua praecipitur non solum non irasci, sed etiam inimicos diligere, et similia, ad illam aetatem perfectionis pervenisti, in qua nec sacramentis praedictis egeas; et de arca exiens, id est, de spe ad speciem perveniens, requiem in sacramentis promissam invenies.