

Genesis*
Caput 9: Versus 23
At vero Sem,etc.[GREG. in Moral.]Aversari dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjectis dorso palliis aversi veniendo operuerunt, nisi quia bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut ab aliis nota occultent: operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt.