

Leviticus*
Caput 1: Versus 6
Detractaque,etc.[ORIG., ibid.]Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena coelestibus et divinis humana sociavit.[ID]Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti.Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus[Joan. 15.]: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus.[ISICH. in Levit.]Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque saecularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus.[GREG. lib. I Moral., cap. 40.]Pellem hostiae detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suae orationis imponat.