Leviticus*

Caput 10: Versus 16

Inter haec.ISICH.Quia omne peccatum per poenitentiam deletur, et qui praedictum peccatum alterius doctrinae et blasphemiae commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit.Inter haec hircum,scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est poenitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc praeceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suae sanguinem, quae pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in coelum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit:Quemadmodum praeceptum est mihi,id est sicut praecepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro poenitentia ablata est.Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccatoHeb. 10.. Nam sicut vera poenitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat:quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictumSap. 1.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitae perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere.ADAMANT.Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum.AUG., quaest. 36 in Levit.Sane quoniam sex pecora praecipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quae omnia fuerant pro peccato.
(* Traductions européennes)