Leviticus*

Caput 10: Versus 19

Respondit Aaron,etc. In persona Ecclesiae, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro poenitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis haec Ecclesiae acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat.AUG.Respondit Aaron,etc. Si hodie obtulerunt quae pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi.Hodie.Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde,Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suoJoan. 15..
(* Traductions européennes)