

Leviticus*
Caput 10: Versus 6
Capita,etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, praecipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant.Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; haec non est auferenda, nec divisio personarum in Christo praedicanda, sed duarum substantiarum una persona.Capita vestra,etc.[AUG., quaest. 32 in Lev.]Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit:Fratres vestri et omnis domus Israel plangant incendium.[ISICH.]Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua:Unctio ejus docet vos de omnibus.