

Leviticus*
Caput 13: Versus 29
Vir sive mulier.Qui scilicet in divinitate errat, sicut haeretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manichaeus.Vel barba,etc.[ISID.]In barba lepram gerunt qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt, et falsa praedicare confingunt. Barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi.[ISICH.]Sex species leprae invenimus legislatorem posuisse, etc., usque ad quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt.[ID.]Diversos colores leprae supponit, etc., usque ad linguam mendacem significat et imbecillitatem.