Leviticus*

Caput 15: Versus 19

Mulier,etc. Per menstrua pravae cogitationes designantur. Quae enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquae cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur.Mulier quae redeunte.ISICH.Intendit tam mulieres, etc., usque ad quae corruptio humani generis est.Septem diebus,etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica praedicatio.Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit,etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.
(* Traductions européennes)