

Leviticus*
Caput 16: Versus 19
Expiet.Christi sacrificio expiantur. Unde,ipsa autem coelestia majoribus hostiis expiantur[Heb. 2.], quam istis.Ab immunditiis.Quantum ad coelorum virtutes non indigent expiari, quae sunt in sanctificatione perenni. Sed quia frequenter peccatorum nostrorum fumus ascendit, de quo dicitur:Ascendit fumus in ira ejus[Psal. 17.]; et de Ninive,Malitia ejus ascendit coram me[Jonae 1.], recte ab immunditiis nostris expiat supernos choros, ut abominabilem auferat odorem. Ideo non simpliciter aspergit, sed septies, quia venia peccatorum nostrorum coelestia mundantur.