

Leviticus*
Caput 20: Versus 9
Qui maledixerit patri suo,etc.[ORIG., hom. 11 in Lev.]De his superius praecepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum.[ID.]Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis?Sanguis ejus,etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti:Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto,etc.[Joan. 3.], morte scilicet morietur, alienatus a regno coelorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei praeceptum est.