Leviticus*

Caput 22: Versus 15

Filiorum Israel.Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiae nostrae conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis.
(* Traductions européennes)