

Leviticus*
Caput 22: Versus 22
Si caecum fuerit,etc. Qui Deum ignorat et ejus ministerium, nec aliis potest exponere; unde circa se et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde:Videte quoniam omnes nesciverunt, universi canes muti, non valentes latrare[Isa. 56.].Si fractum.Pede vel manu: cujus actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus.Si cicatricem.Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur.Si papulas.LXX:linguam incisam:qui scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam; unde David:Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?etc.[Psal. XLIX.]Scabiem vel impetiginem.Fornicator significatur, qui maculat corpus suum.Qui enim fornicatur, in corpus suum peccat[I Cor. 6.].Non offeretis ea Domino.LXX:Non offerent haec Domino:tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam agere.Aure et cauda amputatis,etc. Aure amputatus est, qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona aversatur.Voluntarie,etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos; vel simplex est, et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus, sed docemus et exhortamur.Vel tusis,etc. Qui illatis tentationibus cedit, et animae fortitudinem perdit. Non enim oportet haec pati, nec cedere hosti affligenti. Unde:Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus[Psal. 41.]?Ablatisque.Qui una actione prava quasi cultro seipsum abscindit a conjunctione Dei, privatus prole virtutis et signis virilitatis: alter enim est qui paulatim conteritur.