Leviticus*

Caput 23: Versus 17

Habitaculis vestris,etc. Quia est habitaculum praecipuum, de quo dicitur:Beati qui habitunt in domo tua, DominePsal. 82.. Et alibi:Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem,etc.Psal. 26..Panes primitiarum.Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit.Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicioMatth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait:Quae coepit Jesus facere et docere,etc.Act. 1..De duabus decimis,etc. De doctrina scilicet, quae perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.
(* Traductions européennes)