Leviticus*

Caput 3: Versus 9

Et caudam.LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quae virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde:Estote simplices sicut columbae.Columbae enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit.
(* Traductions européennes)