Leviticus*

Caput 4: Versus 11

Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et caetera.Hoc praecipit ut Christum non dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est;Nobis autem unus est Deus Jesus Christus per quem omniaI Cor. 8.. Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur:Verbum caro factum estJoan. 1.. Unde ait:Carnes ejus cum capite et pedibusvel extremis secundum alios, ut per haec verba, eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus: ipse enim est ante omnia, et in ipso constant omnia.Cum intestinis et fimo,LXX: cum ventre et stercore. Venter autem significat mentem; eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, quod quidam haereticorum negant. Fimus, peccatum humani generis, signat quod crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus, gerentem non polluit; neque naturae nostrae est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra, quae Dominus portavit, aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt.Intestinis et fimo,etc.ORIG.Forte ad comparationem, etc., usque ad plenius legislator in sequentibus figurat ejus mysterium.
(* Traductions européennes)