

Leviticus*
Caput 4: Versus 9
Duos renunculos et reticulum, quod est super eos juxta ilia.[ISICH.]Quae fiunt et in sacrificio pacificorum, vel salutari. Et in duo sacrificium dividit, ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur.