Leviticus*

Caput 5: Versus 9

Fundamentum,etc. LXX, basim, quod est Evangelium, quia, secundum intentionem sacrificii Christi et Evangelii, debet sacrificium pro peccatis offerri. Unde addit:Quia pro peccato est,nihil enim sic a peccato eripit, quemadmodum imitatio Christi et obedientia Evangelicae praedicationis.Quod si non quiverit.Quia non omne tempus ad poenitentiam facile, quando scilicet ipsa poenitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens:Quod si non quiverit manus ejus,etc.AUG. quaest. 8 in Levit., tom. 3.Quaeritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut caetera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent.
(* Traductions européennes)