

Leviticus*
Caput 9: Versus 6
Iste sermo,etc. Sermonem, scilicet rem imperatam.Hoc facite in meam commemorationem[Luc. 22.]. Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit hujus dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea quae apparent in aliud majus et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait:Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad comedendum, hic est sermo quem constituit Dominus[Exod. 16.]. In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus et Dominicam coenam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus, in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria: quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam coenam et panis fractionem invenimus manifestum.