Numeri*

Caput 18: Versus 15

Quidquid primum.ORIG.Possunt forte illi primogeniti dici, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, vel etiam martyres; primitia quoque Ecclesiae possunt dici virginesApoc. 14; decimae vero, qui post conjugium continentes sunt.Omne.RAB.In utroque testamento ministris altaris oblationes et decimae ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quaerere: unde,Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniamMatth. 10..Mystice autem decimae observantiam legis significant, vel sinceritatem integritatis fidei, vel perfectionem boni operis, quae maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creaturae et creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius respicit ad humanam naturam, tribus scilicet vim animae ostendentibus; unde,Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tuaDeut. 6.. Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem, si ternario numero fidem et confessionem Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium complebis.
(* Traductions européennes)