

Numeri*
Caput 24: Versus 20
Principium.Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec.[ORIG.]Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quae a Deo populum declinat, exponatur.