Numeri*

Caput 33: Versus 12

In Daphca.HebraiceDaphquah,id est pulsatio. Post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis Christi, incipimus sacramenta pulsare.ORIG.Profecti de deserto Sin, venerunt in Daphca, quae interpretatur sanitas. Nota ordinem profectuum. Ubi spiritalis efficitur anima, et discretionem habet visionum, pervenit ad sanitatem, ut merito dicat:Benedic, anima mea, Domino, qui sanat omnes languores tuos.Multi sunt languores animae, avaritia scilicet, superbia, jactantia, formido, inconstantia et similia.Castrametati sunt.HIERON., ibid.Decima mansio in Exodo non habetur, etc., usque ad et impleri Scripturam:Panem angelorum manducabit homoPsal. 77..Profectique de Daphca veniunt in Alus, id est, labores. Nec mireris si sanitatem sequuntur labores, quia ideo sanatur anima, ut delectabiliter laboret, et dicatur ei:Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi eritPsal. 127..
(* Traductions européennes)