Numeri*

Caput 33: Versus 30

Moseroth.HIERON.Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et praecepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse aeterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur:Dirupisti vincula meaPsal. 115.. Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet:Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur meCantic. 2..ORIG.Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde:Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittasEccli. 10.. Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde:Nolite locum dare diaboloEphes. 4..
(* Traductions européennes)