

Numeri*
Caput 33: Versus 29
Hesmona.Quae interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus esse otiosi, sed obliti praeteritorum in futura nos extendamus.[ORIG.]Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiae declaratur.