

Numeri*
Caput 33: Versus 36
In desertum,etc.[HIERON.]. Quaeritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur:Commovebit Dominus desertum Cades.[ORIG.]Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat.[ID.]Post haec venerunt ad Pharan Cades, etc., usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis.[ID.]Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus.