Numeri*

Caput 33: Versus 35

In Asiongaber.HIER.Asiongaber ligna viri. Quia scilicet saltuum et omnium arborum genera possunt multitudinem gentium figurare. Hucusque solitudo Pharan decimas octavas continet mansiones, quae descriptae in catalogo in superiori itinere non ponuntur.ORIG.Post haec venitur ad Asiongaber, quod interpretatur consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, pervenit ad consilia viri, sicut ille qui dicebat:Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuliI Cor. 13.. Sunt ergo magna consilia viri; unde:Aqua alta consilium in corde viri.Prov. 20.
(* Traductions européennes)