

Numeri*
Caput 4: Versus 23
A triginta.Tricenarius, qui denario ter multiplicato componitur, integritatem fidei et perfectionem operis significat, sine quibus nemo accedere debet ad divina ministeria. Joseph tricenarius Aegypti suscepit gubernacula[Gen. 11.], et David regnum, quod septuagenarius, id est, perpetua quiete dignus complevit[III Reg. 2.]. Et Ezechiel prophetiae dona promeruit[Ezech. 1.]. Et quia per fidem adversa debent longanimiter ferri, et praemia sublimiter sperari arcae vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensurantur.Quinquaginta,etc.[ORIG.]In hoc quoque libro de hostium spoliis, etc., usque ad et tradere filiis Caath portanda humeris, et manibus vehenda.Omnes qui ingrediuntur,etc.[ORIG., hom. 5 in Num.]Dicitur de Levitis, etc., usque ad qui omni ex parte multiplicatis et purificatis sensibus invonitur perfectus.