Numeri*

Caput 6: Versus 14

Agnum anniculum.Hunc offert, qui totam spem suam in ejus immolatione ponit, de quo dicitur:Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundiJoan. 1.Hunc in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnes mortificando totam vitam suam ardore charitatis incensam Domino consecrat.AUG., quaest. 12 in Num.Alia littera, etc., usque ad et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare.RAB.Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis, cum devotione charitatis; ovem, quae innocentiae exemplum ostendit; arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem animae imperio subjicit.Et ovem.Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum.Et arietem.Hoc fit cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem carnis coelestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem; quem Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.
(* Traductions européennes)