Ruth*

Caput 4: Versus 18

Hae sunt.Decem sunt generationes filii Judae usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinae legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum praedicet et legis perfectionem in eo manifestet:Finis enim legis Christus ad justitiam omni credentiRom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait:Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est.Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est:De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.
(* Traductions européennes)