Ecclesiastes*

Caput 3: 7

tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
(* Traductions européennes)

Glose

Tempus tacendi et tempus.HIER.Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola haec tam vilis et tam facilis, ut praeceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri.Tempus loquendi.Disciplina Pythagorae est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui.