Ecclesiasticus*

Caput 1: 11

timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis
(* Traductions européennes)

Glose

Timor Domini gloria,etc.Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Gloria et divitiae in domo ejusPsal. 3., etc.Timor Domini.Duae species sunt timoris. De altera dicitur,Timor[non est in charitate]animae in charitate,Joan. 4., etc. Qui hunc habent propter metum gehennae peccare desinunt, et vitam corrigunt: hic introducit charitatem, sed et foras mittitur. Qui enim sic timet, nondum amat nec desiderat bona, sed cavet mala; sed tamen se corrigit, et bona desiderare incipit. De altera scriptum est,Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculiPsal. 18.. Timet enim unusquisque ne amittat bona, et Dei praesentiam, quae in aeternum frui desiderat, de quo dicitur: