Esther*

Caput 1: 12

quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus
(* Traductions européennes)

Glose

Quae renuit.Non solum legatores despiciens, sed et regis imperium; unde in Evangelio, senior filius a patre rogatus ad convivium noluit introire: et qui ad coenam vocati, aliis rebus occupati, noluerunt venire, juxta indignationem patrisfamilias, rejecti sunt et alii loco illorum constituti.