Esther*

Caput 1: 5

cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat
(* Traductions européennes)

Glose

Dies convivii.Magnatum vel primitivorum fidelium primi refecti sunt, secundum illud:Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus IsraelMatth. 15..In circumcisionis sacramento Dominicae resurrectionis, et Novi Testamenti et verae circumcisionis: et octo sunt beatitudines, ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus; mali autem convivabantur in noctibus.